INNO A SAN ROMOLO
"Romuli festo" del Rev.do Canonico Lorenzo Bonfante (1939)
per la novena della Solennità di San Romolo 4-12 ottobre
Romuli festo reduente, cives, optime Patrem meritum canamus, hisce quem terris fu[...] [...]istrum Fam[...] [cel]ebrat
Hic viae nobis, renuit labores, fortis et brumam tolerare et aestum deviis nitens ovibus salutis pandere calles.
Noctem dum Numen pius adprecatur ut fuget caecas animi tenebras fletibus mixtas didicere sylvae antraque voces.
Compos at voli petiturs astra hic lubens ponit moribunda membra et suum Christo genitis relinquit Nomen opemque.
Dulcis o salve Pater atque votis dexter adspira, sobolemque vivo sic Tibi caram super astra vectus sospita et auge.
Saepe Te nostris pepulisse ab oris dura morborum, mala dura belli acta fert aetas, ferat usque grato postera cantu.
Te, Trias, coelum, maris, terra, laudet cuncta quae nutu stabili gubernas, Romolo nobis tribuas precante esse beatis.
AMEN
|